Lagus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lagus (Graece Λάγος), qui saeculo IV a.C.n. vixit, origine Macedo e regione Eordaea, fuit pater illius Ptolemaei qui se regem Aegypti anno 305 a.C.n. proclamavit; cuius proles Ptolemaei sive e nomine proavi Lagidae nuncupantur.

Lagus in matrimonium duxit Arsinoam regis Philippi II olim paelicem. Secundum scriptores posteriores aliquos, Arsinoa iam ante nuptias gravida, Ptolemaeus re vera fuit regis ipsius filius.[1] De qua re nihil dicit (in fragmentis nobis servatis) Satyrus Callatinus qui vitam Philippi conscripsit, nihil Arrianus qui Commentariis Ptolemaei usus est, nihil Theocritus qui in Encomio Ptolemaei II origines Ptolemaeorum breviter enarrat.

Lagus etiam genuit Menelaum, qui inter diadochos pro fratre bellum gessit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]