Lady Gaga

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Lady Gaga
Lady Gaga
Lady Gaga
Nata 28 Martii 1986
Novi Eboraci


Stephania Ioanna Angelina Germanotta (nata 28 Martii 1986), notior nomine scaenico, Lady Gaga ('Domina Delira'), est cantrix, compostrix carminum, chororum artifex Americana. Munus musicum rock in Inferiore Urbis Novi Eboraci Latere Orientali anno 2003 perfungi coepit, postquam in Schola Artium Universitatis Neo-Eboracensis matriculaverat. Mox pactum cum Streamline Records, subsidiario societatis Interscope Records consignavit. Eam, cum pro Interscope laboraret, carmina pro aliis societatis artificibus componens, animadvertit Akon, qui, eius facultatibus vocis auditis, eam in suam societatem, Kon Live Distribution, conduxit.

Primo albo, The Fame ('Fama'), Augusto 2008 divulgato, magnam sibi gratiam conciliavit; carmina Just Dance (Quin saltes) et Poker Face (Vultus inexcitus) populis multarum civitatum erant gratissima. Alterum eius album fuit The Fame Monster (Monstrum famae), quod carmina Bad Romance (Amor malus), Alejandro et Speechless (Elinguis) insigniter continebat. Album tertium est Born This Way (Sic Nata).

Modus eius musicus a criticis musicis wonky pop appellatus est. Cantores generis glam rock, sicut David Bowie, Queen, Madonna, Michael Jackson, eius animum accenderunt. Praeterea se modae studio excitari ad carmina scribenda et canenda dicit.

Etiam defenstrix iurum humanorum LGBT ac datorix operationis benevolae philanthropiae est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Lady Gaga nata est Novi Eboraci, prima filia Iosephi et Cynthiae Germanottae. Ei est una soror, Natalia (nata anno 1992). Gaga nata quattuor annos coepit discere artem ludendi clavili, nata tredecim scripsit primum carmen clavili, quod erat eius generis quod vulgo ballata dicitur, et nata quattuordecim in tabernis saltatoriis comitata matrem.

Gaga educata est Romana Catholica, in schola Catholica puellis tantum destinata Manhattanensi docta nomine Conventus Sacri Cordis. Pueritia Catholica patet in verbis carminum quae continent Fame Monster ('Monstrum Famae') et Born This Way ('Sic Nata').

Gaga septendecim annos nata, NYU mature accepta est. Incubuit in musicam, artem,? religionem, et controversias ad societatem pertinentes. Secundo anno exiit e schola quia haec putavit: "cum semel didiceris de arte cogitare tua, te ipsam docere potes.”[1]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Discographia[recensere | fontem recensere]

Alba:

  • The Fame ('Fama', 2008)
  • The Fame Monster ('Monstrum Famae', 2009)
  • Born this Way ('Sic Nata', 2011)
  • ARTPOP ('Ars Pop', 2013)

Singuli ex The Fame:

  • Just Dance (2008)
  • Poker Face (2008)
  • Eh, Eh (Nothing Else I Can Say) (2008)
  • Lovegame (2008)
  • Paparazzi (2009)

Singuli ex The Fame Monster:

Singuli ex Born This Way:

  • Born This Way (2011)
  • Judas (2011)
  • The Edge Of Glory (2011)
  • Yoü and I (2011)
  • Marry the Night (2011)

Singuli ex ARTPOP:

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Goodman, Elizabeth (2010). Lady Gaga: Critical Mass Fashion. St. Martin's Press. ISBN 0312668406.
       
       
       
       
       

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. "Once you learn how to think about art, you can teach yourself"