Latinitas nondum censa

Lacus Altinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lacus Altinus vel Telescensis

Lacus Altinus[1] seu Altin[2] (Altaice Алтын Кӧл, tr. Altyn Kӧl, i.e. 'aureus lacus') vel Telescensis[3] (Russice Телецкое озеро, tr. Teleckoe ozero, e nomine unius gentium localium sic vocatur), olim et Kitaius[1] vel Carentiae[1] nominatur, situs est in montibus Altaicis in parte meridionali Siberiae occidentalis, in re publica Altai Foederationis Russicae.

Lacus Altinus (Telescensis) in parte meridionali sua

Area huius lacus est 223 km2. Longitudo est 77,7 km, latitudo mediocris est 2,5 km. Profunditas mediocris est 175 m, profunditas maxima est 325 m

Multa flumina (quorum maximum est Čulyšman) in Altinum lacum fluunt, sed solum Bia fluvius (qui cum Catuna confluens Obium format) e hoc lacu effluit.


Expeditiones[recensere | fontem recensere]

Photographemata, in expeditionibus geomorphologicis Universitatis Publicae Tomskensis in regione lacus Altini (Telescensis) ab Alexio Rudoj) annis 20082010 facta.
Altai. Mense Augusto 2009
Stipes cum libro et lacus. Mense Augusto 2010
In litore petroso. Mense Iulio 2010
Aqua desiliens. Mense Augusto 2010
Litus lacus. Mense Augusto 2008
Lapides in litore. Aestate anni 2010
Helicopterum supra litus lacus. Mense Iulio 2010
Lux insolens. Mense Iulio 2010
Campus ad litus. Mense Augusto 2010
Exploratrix iuvenis. Mense Iulio 2010
Ignis. 23 Augusti 2010
Alveus prope ignem in litore. Mense Augusto 2010
Spectaculum lacus e tentorio in mane. Mense Augusto 2009
Taiga. Mense Augusto 2010
Balnea. Mense Augusto 2009
In alveo per lacu. Mense Iulio 2008

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Dictionnaire universel françois et latin, p. 28; Ch. Maty, M.-A. Baudrand, Dictionnaire geographique universel ..., p. 48
  2. I.G. Gmelin, Flora sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., p. 226
  3. I.G. Gmelin, Flora sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., p. vi

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad lacum Altinum (Telescensem) spectant.