Lacrimatus est Iesus

E Vicipaedia

Et lacrimatus est Iesus est versus completus e versione Vulgata Evangelii secundum Ioannem (11:35).[1] Graece Ἐδάκρυσεν ὁ Ἰησοῦς legitur.

Ecclesia "Dominus Flevit" est ecclesia Christiana Hierosolymae exstans, loco aedificata ubi Iesus a nonnullis flevisse habetur.

De hac fabula[recensere | fontem recensere]

Pars prima capitis narrat de resurrectione Lazari, Iesu amici. Lazarus in morbum cecidit, et cum Iesus adventurus esset, mortuus est. Familia Lazari propinquum suum lacrimavit, et cum Iesus mortuum esse Lazarum cognovit, familiamque lacrimantem vidit, ipse lacrimavit. Tunc Iesus Lazarum e leto liberavit.

Interpretatio[recensere | fontem recensere]

Multi Christiani hanc sententiam Iesum probare hominem credunt. Iesus flevit sicut homo quispiam, ob amici mortem. Igitur corpus in quo Iesus egit re vera fuit humanum, et etiam sensus humanos habuit.

Ambiguitas tamen adstat, quia non potest certe sciri si Iesus lacrimavit quia Lazarus mortuus erat, aut quia familia Lazari potentiam Iesu non credidit, lacrimantes, etiamsi Iesus cum eis adfuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Et lacrymatus est Jesus": Vetus Italica ed. Sabatier vol. 3 p. 445. "Et lacrimatus est Iesus": Vulgata Stuttgartensis[nexus deficit]. "Lacrimatus est Iesus": Nova Vulgata