La Leçon

E Vicipaedia

La Leçon (Latine "Concursus ad docendum") est opus theatrale ab Eugenio Ionesco anno 1951 scriptum, quod unum actum continet.

Dramatis personae[recensere | fontem recensere]

  • Professor, vir annos fere quinquaginta natus
  • Discipula, puella annum undevigesimum agens
  • Ancilla, femina annos fere quadraginta nata

Argumentum[recensere | fontem recensere]

  1. Discipula, quae "doctoratum totum" adipisci velit, apud professorem advenit ut praecepta recipiat. Prius verum quam incipiunt, ancilla professoris eos admonet ne arithmaticam agant.
  2. Professor, qui ancillae admonitionem neglegit, arithmeticam docere incipiens primum discipulam additionem agere iubet, quam bene facit.
  3. Professor igitur, cum additionem agere scire videat, subtractionem agere discipulam iubet, quae tamen subtrahere nesciens male respondet. Ille igitur multa facit ut discipula subtrahere discat nec tamen succedit.
  4. Discipula cum professore confligit, qui igitur iratus discipulam doctoratum totum numquam attinere praedicans de philologia agere cupiat. Ancilla autem eum rursus admonet ne hanc quoque agant.
  5. Professor rursus ancillam neglegens longe orationem habet de linguis "Neo-Hispanicis", sed discipula vix eum intellegit, cui autem dolor est in dentibus.
  6. Professor, cum orationem protinus habuerit nec discipulam eum intellegere viderit, ei maiore opere irascitur. Tandem aliquando, cum discipulae undique in corpore dolor est, professor periratus cultrem ferens discipulam interficit.
  7. Ancilla iterum iniens professorem accusat, qui sine ira perterritus fit. Professore exiente ancilla domum purgat et novam discipulam accipit.