Lübbow

E Vicipaedia
Wikidata Lübbow
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 52°55′0″N 11°10′59″E
Numerus incolarum: 812
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 19.52 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Lübbow: situs
Lübbow: situs
Ecclesia Lübbow

Lübbow commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lüchow-Dannenberg est. Ad Lübbow etiam vici Dangenstorf et Rebenstorf pertinent. Lübbow pars communis generalis Lüchow est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Lübbow pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Lübbow ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 2006 pars Lüchow communis generalis est. Anno 1972 vici supra dicti ad Lübbow adiuncti sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lübbow spectant.

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!