Kwame Nkrumah
Kwame Nkrumah (natus in oppido Ngroful (Gana) die 21 Septembris 1909, mortuus Bucarestae in Romania 27 Aprilis 1972), alumnus Universitatis Lincoln in Pennsilvania, mox etiam Universitatis Pennsylvaniensis, deinde Scholae Scientiarum Oeconomicarum Londiniensis, ab anno 1952 usque ad annum 1966 fuit Ghanae et civitatis colonialis antecessoris Litoris Aurei dux, qui dum rexit quam maxime Pan-Africanismum et socialismum Africanum citavit. Etiam praeses Organizationis Unitatis Africanae erat.
Multa incepta eius fructus haud genuerunt, et Ghana quae primitus inter divitissimas civitates Africanas constabat in unam facta est inter pauperrimas. Moles Akosombo autem, quae inceptum eius fuit, paene omnem electricitatem Ghanae hodie efficit. Liber de neo-colonialismo anno 1965 divulgavit.
Die 24 Februarii 1966, Nkrumah, cum in itinere in civitates alias esset, per motum militum, Iosepho Arthuro Ankrah duce, munere motus est. Ankrah etiam successor eius praeses Ganae factus est. Nkrumah deinde Guineae in exilio vixit, ubi Ahmed Sékou Touré eum "copraesidem" honoris causa nominavit, quam honorem ad annum 1967 duxit. Anno 1971 canceris aegrotus in Romaniam iter fecit ut curaretur. Ibi mense Aprili 1972 mortuus est.
Index |
Vide etiam [recensere]
Opera a Kwame Nkrumah scripta [recensere]
- "Negro History: European Government in Africa," The Lincolnian, 12 Aprilis, 1938, p. 2 (Lincoln University, Pennsylvania) - vide Special Collections and Archives, Lincoln University.
- Ghana: The Autobiography of Kwame Nkrumah (1957) ISBN 0-901787-60-4.
- Africa Must Unite (1963) ISBN 0-901787-13-2.
- African Personality (1963).
- Neo-Colonialism: the Last Stage of Imperialism (1965) ISBN 0-901787-23-X.
- Axioms of Kwame Nkrumah (1967) ISBN 0-901787-54-X.
- African Socialism Revisited (1967).
- Voice From Conakry (1967) ISBN 90-17-87027-3.
- Handbook for Revolutionary Warfare (1968) - introduction "Pan-African pellet compass"
- Consciencism: Philosophy and Ideology for De-Colonisation (1970) ISBN 0-901787-11-6.
- Class Struggle in Africa (1970) ISBN 0-901787-12-4.
- The Struggle Continues (1973) ISBN 0-901787-41-8.
- I Speak of Freedom (1973) ISBN 0-901787-14-0.
- Revolutionary Path (1973) ISBN 0-901787-22-1.
Bibliographia [recensere]
- Birmingham, David. 1998. Kwame Nkrumah: The Father of African Nationalism. Athenis: Ohio University Press.
- Tuchscherer, Konrad. 2006. "Kwame Francis Nwia Kofie Nkrumah." Encyclopedia of Modern Dictators, ed. Frank J. Coppa, 217–220. Novi Eboraci: Peter Lang.
- Davidson, Basil. 1973. Black Star: A View of the Life and Times of Kwame Nkrumah. Oxoniae: James Currey Publishers.
- Mwakikagile, Godfrey. 2006. Nyerere and Africa: End of an Era. Editio tertia. Praetoriae, Africae Australis: New Africa Press.
- Poe, D. Zizwe. 2003. Kwame Nkrumah's Contribution to Pan-African Agency. Novi Eboraci: Routledge.
Nexus externi [recensere]
- Pagina interretialis Dr. Kwame Nkrumah dicata, www.ghana-pedia.org
- De Kwame Nkrumah, www.vibeghana.com
- De seditione contra Kwame Nkruma, www.cooperativeresearch.org
- Kwame Nkrumah lectiones magistrales apud University of Cape Coast, Gana, 2007, www.teachinginghana.com
- Dr Kwame Nkrumah oratio die Gana libertatis - 6 Martii 1957, ghanaconscious.ghanathink.org
- Pagina interretialis Kwame Nkrumah dicata, www.nkrumah.net
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Praesides Rei Publicae Ganae
Kwame Nkrumah | Iosephus Arthur Ankrah | Akwasi Afrifa | Nii Amaa Ollennu | Eduardus Akufo-Addo | Ignatius Kutu Acheampong | Fred Akuffo | Jerry Rawlings | Hilla Limann | Jerry Rawlings | Ioannes Agyekum Kufuor | Ioannes Atta Mills | Ioannes Dramani Mahama (Interim)