Kotiteollisuus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Kotiteollisuus anno 2008

Kotiteollisuus (Latine scilicet: Industria domestica) est grex musicus Finnicus anno 1991 constitutus, oriundus ex oppido Lappenranta. Musica eorum plerumque describitur aut rockiana aut metallica aut mixtio horum. Anno 2004 praemium optimi albi metallici vincerunt ob album Helvetistä itään, quo factum est ut etiam latius noti facti essent. Grex constat e tribus sodalibus: Ioannes Hynynen (vulgo Jouni Hynynen) citharista et cantor, Ioannes Hongisto (vulgo Janne Hongisto), qui cithará gravi canit, et Jari Sinkkonen tympanista. In albis novissimis Thomas Holopainen, musicus notus e grege Nightwish, clavichordá canit. Cantús notissimi gregis sunt inter alia Minä olen (sc. Ego sum), Tämän taivaan alla (Sub hoc caelo), Arkunnaula (Clavus arcae), Tuonelan koivut (Betulae Tuonelae).

Discographia selecta[recensere | fontem recensere]

  • Kuolleen kukan nimi, 2002
  • Helvetistä itään, 2003
  • 7, 2005
  • Iankaikkinen. 2006
  • Ukonhauta, 2009
  • Kotiteollisuus, 2011
  • Maailmanloppu, 2013

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!