Kosmoceratops

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Kosmoceratops
Aetas fossilium: Cretaceo inferiore, 76.4–75.5 Ma
Calvaria holotypica
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Reptilia
Superordo: Dinosauria
Ordo: Ornithischia
Familia: Ceratopsidae
Subfamilia: Chasmosaurinae
Genus: Kosmoceratops
Sampson et alii, 2010
Species

Kosmoceratops richardsoni Sampson et alii, 2010 (species typica)

Kosmoceratops (ex Graecis κόσμος 'ornatus, ornamentum' + κέρας 'cornu' + ὤψ 'facies') est genus herbivororum familiae Ceratopsidarum dinosauriorum, quod in parte continentis insularis Laramidiae quae nunc est Uta in Civitatibus Foederatis Aevo Cretaceo Inferiore (Statione Campaniana Inferiore) habitabat. Sua fossilia ex Formatione Kaiparaowits in Monumento Reipublicae Staircase-Escalante reperta sunt.[1] Genus a Scott D. Sampson, Marco A. Loewen, Andrea A. Farke, Erico M. Roberts, Catherina A. Forster, Iosue A. Smith, et Alano L. Titus anno 2010 primum nominatum est, una cum generibus chasmosaurinis Utahceratope (etiam ex monumento) et Vagaceratope (ex Alberta).[1] Species typica est K. richardsoni, honoris causa Scoti Richardson, voluntarii qui specimen holotypicum et multa alia fossilia apud monumentum repperit.[2]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Opinabilis ossium compages Kosmoceratopis richardsoni, elementis certo scitis flavo pictis
Reconstructio calvariae K. richardsoni

Kosmoceratops calvariá ornatiore distinguitur, eádem omnium dinosauriorum cognotorum perornatissima. Duo cornua supra oculos, longa, tenuia, acuta, a latere calvariae prominentes deorsum curvantur. Differt conlocatio horum cornuum ab eadem plurimarum aliarum ceratopsianarum, quarum cornua aut ante aut retro conlocantur. In culmine calvariae pro cavis oculorum est gibbus sicut frons. Nasale cornus nucleus (Anglice: horncore), prominentia ossea ex qua cornu nasale exstabat, est plana sicut lamina. Latitudo segmenti collis (Anglice: neck frill), omnium ceratopsianorum eadem brevior, est longitudine altero tanto maior. Fenestrae parietales, duo foramina in segmento, sunt minora, ad tergum conlocata. Magnitudo segmenti et suarum fenestrarum magnopere ab eisdem aliarum chasmosaurinarum differunt, quarum multi pro segmentis elongatis notantur. Decem tuberes hamorum similes segmentum complent: octo ante curvantur ut se in segmentum flectant; duo utrimque conlocantur, se a latere potius ante curvantes. Omnino sunt in calvaria quindecim cornua vel structurae cornuum similes, plus quam ullius alienae ceratopsianae.[1]

Phylogenesis[recensere | fontem recensere]

Infra est cladogramma apud Sampson et alios (2010):[1]

Phylogenesis Ceratopsinarum apud Sampson et alios (2010).[1]

Palaeobiologia[recensere | fontem recensere]

Kosmoceratops, cum plurimis chasmosaurinis, Laramidiam habitabant, continentem insularem qui nunc occidentalem constitit Americam Septentrionalem. Aevo Cretaceo Inferiore, Mare Internum Occidentale (Western Interior Seaway) Laramidiam ab Appalachia separabat, terra Americae Septentrionalis orientalis. Maior radiatio evolutionaria in Laramidia facta est, et multa maiora dinosauriorum clada trans continentem insularem cognoscuntur. Duae faunae endemicae fortasse exstabant in separatis biomis? (Anglice: biomes) vel "provinciis": una ad meridiem terrae nunc Utae Coloratique appellatae, et una ad septentriones. Kosmoceratops, cum plurimis chasmosaurinas Campanianas, in provincia meridiana habitabat, dum in septentrionibus solum habitabant species generis Chasmosauri quae in terra nunc appellata Alberta exstabant.[1]

Chasmosaurinae ut videntur in Laramidia abhinc annos circa octingenties ad nongenties centena milia ortae sunt, et omnem per continentem insularem ante adbhinc annos septingenties septuagies centena milia diffugierunt, antequam in regione Utae Coloratique apparuit septum quod provincias separabat. Orta est Kosmoceratops in provincia meridiana postquam septum apparuerat. Tum, septo abhinc annos circa 75.5 dissoluto, stirps Kosmoceratopis ad septentrionales discessit. In provincia autem septentrionali, genera sicut Vagaceratops apparuerunt. Hae formae deinde evolutiores chasmosaurinas stationum Campanianae Inferioris Maastrichtianaeque peperunt, Anchiceratope, Arrhinoceratope, Nedoceratope, et Triceratope non exceptis.[1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad kosmoceratops spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 Scott D. Sampson, Marcus A. Loewen, Andreas A. Farke, Ericus M. Roberts, Catharina A. Forster, Iosua A. Smith, Alanus L. Titus (2010). "New Horned Dinosaurs from Utah Provide Evidence for Intracontinental Dinosaur Endemism". PLoS ONE 5 (9): e12292 .
  2. "Amazing Horned Dinosaurs Unearthed on 'Lost Continent'; New Discoveries Include Bizarre Beast With 15 Horns". 22 September 2010