Knowing

E Vicipaedia

Knowing est pellicula formidulosa Americana anno 2009 edita et ab Alexandro Proyas moderatore cinematographico ducta.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Anno 1959 cuidam classi scholasticae mandatur, ut quisque discipulus in charta, quale tempus futurum esse putet, describeat. Quae chartae thecā in terram infodiuntur, ut quinque decennia postea eruantur et discipulis hodiernis singulis distribuantur. Postquam haec erutae sunt, Caleb puer chartam nanciscitur, quae picturam non continet, sed perlongam numerorum, ut videtur, fortuirotum seriem. John autem pater eius mox intelligit numeros medio saeculo antea scriptos omnes calamitates maximas, quae in orbe terrarum hoc tempore actae sunt, vaticinatos esse: calamitatum enim dies atque mortuorum numeros correcte indicant.

Partes primae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Knowing in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)