Kirov (urbs)
E Vicipaedia
Kirov (Russice Киров) est urbs in Russia, ad Viatcam fluvium sita, metropolis regionis Kirovensis, circa 500 milia incolarum habens. Valens sedes culturae, scientiae et industriae est. Nonnullas stationes ferriviarias, aeroportum et portum habet.
Nomina urbis [recensere]
Haec urbs, anno 1181 condita, initio Chlynov (Russice Хлынов, in textibus Latinis videtur ut Chlinowa[1], Chlinofa[2], Chilinova[3]), dein annis 1374–1457 atque ab anno 1781 Vjatka (Russice Вятка, in fontibus Latinis autem Viatka[4], Viatca[5], Viatcia[6]), et anno 1934 nomen suum hodiernum Kirov in honorem Sergii Kirov accepit.
Notae [recensere]
- ↑ S. Herberstein, Rerum Moscoviticarum commentarii, p. 90
- ↑ H. Scherer, Tabellae geographicae, p. 177
- ↑ Russia seu Moscovia itemque Tartaria, p. 27
- ↑ I. Hofmannus, Lexicon universale, tomus III., p. 223
- ↑ I. Boterus, Imperiorum mundi catalogus et descriptio, p.66
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad urbem Kirov spectant. |