Kirchdorf ad Cremisam

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Situs
Nomen Latinum: '
Nomen Theodiscum: Kirchdorf
Nomina Latina alia:
 
 
Despectus ad urbem
Kirchdorf an der Krems.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Civitas: Austria Superior
Circulus: Kirchdorf ad Cremisam
Coordinata geographica: 47° 54′ 18″ Sept., 18° 7′ 19″ Ort.
Altitudo: 450 supra mare
Area: 2.8 km²
Numerus incolarum: 4070 (tempus 31.12.2005)
Spissitudo incolarum: 1454 incolae per km²
Coniunctio communium cum: communibus quae sunt haec:
{{{Communi_coniuncto}}}
Numerus cursualis: 4560
Praefixum telephonicum: 07582
Nota autocineti: Ki
Nota magistratus communalis: 40905
UN/LOCODE:
NUTS-Regio: AT314
Inscriptio cursualis magistratus: Rathausplatz 1
Pagina interretialis: [www.kirchdorf.at]
Res politicae
Magister civium : Wolfgang Veitz (Socialis Democratica Factio Austriae)
Numerus consiliariorum: 25
Electi sunt anno: 2009
Membra consilii: 11 SPÖ, 8 ÖVP, 3 FPÖ, 3 BL

Kirchdorf ad Cremisam (Theodisce: Kirchdorf an der Krems) est urbs Austriae Superioris et caput homonymi circuli, ad Cremisam fluvium sita.


Geographia[recensere | fontem recensere]

Insigne[recensere | fontem recensere]

In auro leo Bambergensis, niger, argenteus, unguibus et lingua rubra deditus, arrectus, ecclesiam rubram tenens. Colores urbis sunt luteus-viridis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Campus principalis
Urbis eccclesia St. Georgio dedicata

Anno 903 regio circa urbem hodiernam primo litteris apparet: …in valle que dicitur oliupespurc… Oliupespurc (Olsburg) erat castrum in colle situm, qui valli imminet. Ecclesia Sancti Georgii eodem loco sita (quare mons Sancti Georgii dictus est) ecclesia matrica totius regionis usque ad montes fiebat.

A saeculo undecimo exeunte Archidioecesis Bambergensis possessiones circa Kirchdorf tenebat vimque exercebat. Anno 1111 nominis Chirchdorf primo mentio facta est.

Anno 1437 episcopus Bambergensis ius sigilli detulit, quod leo Bambergensis in insigni revocat.

Rebus florentibus anno 1491 ecclesia Kirchdorfensis formis gothicis renovata, curia, schola aedificata est.

Anno 1584 denique imperator Rudolphus II mercatum, quod in singulas hebdomades haberetur, concessit, quod autem usum diuturnum confirmasse videtur.

A saeculo sexto decimo exeunte fabricatio falcium maximi momenti erat et opes augebat. Sed libertas ab archidioecesi Bambergensi solum anno 1795 nacta est, cum Kirchdorf forum liberum facta est.

Die 27 Octobris 1975 Kirchdorf urbs nominata est.


Res oeconomicae et scholae[recensere | fontem recensere]

Incolae[recensere | fontem recensere]

Homines noti[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kirchdorf ad Cremisam spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!