Kilgore Trout

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Kilgore Trout est scriptor ficticius, auctor litteraturae de rebus futuris, a Curtio Vonnegut inventa in mythistoria sua cuius titulus est God Bless You, Mr. Rosewater (1965). Nomen suggestum est a vero nomine scriptoris Theodori Sturgeon, trout ("tructa") pro sturgeon ("acipenser") substituta. Is idem persona in aliis mythistoriis Vonneguti apparet; filius eius Leon Trotsky Trout est persona in libro Galapagos (1985).

Postea alius auctor, Philippus Iosephus Farmer, mythistoriam scripsit Venus on the Half-Shell ("Venus e semiconcha") et ad Kilgore Trout attribuit.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!