Coccum (tinctura)

E Vicipaedia
(Redirectum de Kermes (tinctura))

Vide etiam paginas discretivas: Coccus et Kermes

Coccum (-i, n.) vel coccus (i, m.) est tinctura rubra quae e corporibus variorum insectorum coccoideorum paratur. Appellatur etiam nomine Persico kermes (chermes, alkermes, alchermes, etc.). Adiectiva sunt coccinus vel coccineus et kermesinus (chermesinus, cremesinus, etc.).

Etymologia et historia nominum[recensere | fontem recensere]

Graecis Romanisque antiquis una tantum huiusmodi tinctura nota erat, scilicet quae e corporibus insectorum Kermes vermilionis parabatur. Haec insecta ex similitudine baccarum κόκκοι et cocca appellabantur, et tinctura ex eis confecta eodem nomine κόκκος et coccum dicebatur. Interea in Oriente proximo alia quoque eiusmodi tinctura e corporibus insectorum Porphyrophorae hamelii parata in usu erat, quae, sicut ipsum insectum, Arabice et Persice قِرْمِز qirmiz et aliis ibi linguis similiter appellabatur. Huic, saeculo 14 in Europam occidentalem introductae, nomen kermes (chermes, alkermes, alchermes, etc.) impositum est. Principio hae duae tincturae bene inter se distinguebantur, sed postea, seu fuerit emptorum ignorantia seu tinctorum fraude, nomina saepe confundebantur, ita ut nunc genus insectorum eorum quae coccum faciunt Kermes nominetur, itemque ipsa cocci tinctura. Quae tinctura vere 'kermes' appellanda erat nunc plerumque nomine a 'kermes' derivato carminium appellatur.

Citationes Plinii[recensere | fontem recensere]

Omnes tamen has eius (sc. roboris) dotes ilex solo provocat cocco. Granum hoc primoque ceu scabies fruticis, parvae aquifoliae ilicis: cusculium vocant. Pensionem alteram tributi pauperibus Hispaniae donat. Usum eius ac rationem in conchylii mentione tradidimus. Gignitur et in Galatia, Africa, Pisidia, Cilicia, pessimum in Sardinia.
... ut sileamus Galatiae, Africae, Lusitaniae grani coccum imperatoriis dicatum paludamentis, ...
Coccum ilicis vulneribus recentibus ex aceto inponitur, epiphoris ex aqua, oculis subfusis sanguine instillatur. Est autem genus ex eo in Africa fere et asia nascens, celerrime in vermiculum id se mutans, quod ideo scolecium vocant inprobantque. Principalia eius genera diximus.

Species quae 'coccum' appellabantur[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]