Kennethus Pike Emory

E Vicipaedia

Kennethus Pike Emory, vulgo in insulis Pacificis Keneti dictus (natus die 23 Novembris 1897 in oppido Fitchburg (Massachusetta), mortuus 2 Ianuarii 1992 Honoluli, Havaii), fuit anthropologus Americanus, qui personam gravem in formatione anthropologiae hodiernae in Oceania egit. Modo Alfredi L. Kroeber et aliorum anthropologorum qui eum docuerant, sua opera omnes anthropologiae ramos attigerunt: anthropologiam physicam, archaeologiam, ethnographiam, et glottologiam (Kirch 1992:1).

Vita[recensere | fontem recensere]

Emory natus est in urbe Fitchburg Massachusettae die 23 Novembris 1897, parentibus quoque in Massachusetta ortis. Iam discipulus in schola alta, se ob causam nonnullarum fossionum prope Honolulu Havaiorum de artefactis culturisque Polynesiarum iactavit. Missionarii Catholici Romani, Protestantes, et Mormoni saeculo undevicensimo fuerant tam fortunati quam ante annos 1920, Polynesiani eorum deos avitos ubique praeter locis remotis reliquerant. Hoc intellecto, Emory se dedidit studio inveniendi describendique quantum maximum culturae Polynesiae quae ante missionariorum adventum exstavisset.

Gradu A.B. a Collegio Dartmuthensi ei concesso, se consociavit cum Museo Bishop in urbe Honolulu, inde sexaginta annos per Pacificum palatus est, situs deductionum Polynesianarum exquirens, reliquias effodens, petroglyphas photographans, societates investigans. Praesertim exquisivit Polynesianos qui paganorum carminum rituumque meminissent, quos pelliculá cepit. Ante decennium 196, factus est primus mundi culturá Polynesiá eruditus.

Emory primum sumpsit Polynesianos esse progenies Maororum Aotearoae, et culturam Polynesiam, in Tonga et Samoa ortam, ad orientem trans oceanum ad Tahitos, Insulas Marchionis, Havaiosque migravisse. Habuit, sed probare non conatus est, Polynesianos longe lateque navigare potuisse. Posuit regem vel nobilem, cum insulanorum numerus capacitatem insulae excesset, magnam navem marinam parare et super ea vectum esse ut rumores de aliis insulis habitabilibus confirmet; posuit quoque Havaios sic fuisse ab hominibus ex Insulis Societatis constitutos. Anno 1947, Thor Heyerdahl et socii, in rati Kon-Tiki fluitantes, nautas antiquos ad occidentem trans Pacificum navigare potuisse in speciem confirmaverunt; Emory autem ei respondit Peruvianos quidem potuisse capere ad Insulam Paschalem, sed culturam illius insulae omnino esse Polynesianam. Alii posuerunt, etiamsi Tahitiani novam terram sicut Havaios invenissent, eos domum redire non potuisse. Indicavit autem Emory, iterum dissentiens, hodiernas naves (Anglice: schooners) quae copram vexabant cursibus undarum, aestibus maris, avibusque marinis confidere ut in terram adducantur, et fabulas Polynesias saepe memorare sideribus navigationem. Praeterea: "Si ei ad meridiem navigavissent, ad insulas cepissent quarum habitantes scivissent ubi Insulae Societatis iacerent" (Krauss 1988:368).

Anno 1947, Emory Kapingamarangis in remoto Micronesiae atollo degit, quod ex eius descriptione simile fuit commenticiae Ioannis-Iacobi Rousseau societati: "Haec vita a maioribus posteris tradita quingentos homines sustinuit in terra . . . quae non fuit plus quam sedecim milia quadrata. Non adfuit delictum. . . . Populus . . . fuit comis, hospitalis, industrius . . . et magnifice ad circumiectum accommodatus" (Krauss 1988:311).

Emory feminam cuius matris familia fuit Tahitiana et patris Francica duxit; ea habuit Lutetiam esse eius domicilium alterum (Krauss 1998:137). Ipse mortuus est in urbe Honolulu die 2 Ianuarii 1992.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • 1933. Stone Remains in the Society Islands. Bulletin 116. Honolulu: Bishop Museum.
  • 1934. Archaeology of the Pacific Equatorial Islands. Bishop Museum Bulletin 123. Honolulu: Bishop Museum.
  • 1943. "Polynesian stone remains." In Studies in the Anthropology of Oceania and Asia, Presented in Memory of Roland Burrage Dixon. Ediderunt James M. Andrews. Cantabrigiae Massachusettae: Peabody Museum.
  • 1961. Oahu Excavations. Cum Yosihiko H. Sinoto. Honolulu: Bishop Museum Press.
  • 1965. Kapingamarangi: Social and Religious Life of a Polynesian Atoll. Honolulu: Bishop Museum.
  • 1969. The Island of Lanai: A Survey of Native Culture. Honolulu: Bishop Museum Press Reprints.
  • 1971. Archaeology of Mangareva and Neighboring Atolls. Novi Eboraci: Kraus Reprint. ISBN 0-527-02271-3
  • 1975. Material Culture of the Tuamotu Archipelago. Pacific Anthropological Records, 22. Honolulu: Department of Anthropology, Bishop Museum.
  • 1979. String Figures of the Tuamotus. Cum Honor Maude. Canberrae: Homa Press. ISBN 0-9596111-1-8.
  • 2002. Archaeology of Nihoa and Necker Islands. Honolulu: Bishop Museum Press, Mutual Publishing. ISBN 1-56647-565-1.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]