Kenethus MacLeod

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Kenethus MacLeod anno 2005

Kenethus MacLeod, vulgo Kenneth sed in titulis librorum Ken MacLeod (natus die 2 Augusti 1954 in oppido Stornoway insulae Leogi), alumnus Universitatis Glasguensis, est fabularum res futuras describentium auctor Scotus. Prope Edimburgum habitat. In trilogia de lucis machinamentis (Anglice Engines of Light) homines lingua Latina mercatoria utuntur.

McLeod non solum fabulas narrat, sed fabulis utitur ut res politicas hodiernas acri subtilique ingenio et iudicio percenseat et eo modo etiam discipulus placitorum marxianorum est.