Katzenjammer

E Vicipaedia
Katzenjammer (Hamburgi, 2011).
A sinistra: Solveig Heilo (tympana), Marianne Sveen (cithara), Turid Jørgensen (balalaica bassa), Anne Marit Bergheim (mandolinum).

Katzenjammer est musicarum Norvegicarum grex anno 2005 conditus, qui multa coniungit genera canendi variosque impulsus musicos suos facit. Cantrices huius gregis country-pop-rock permultorum instrumentorum usu callent, quae alternis vicibus in cantica singula commutant. Nomen gregis de Katzenjammer Kids, nobili serie nubeculata, adsumptum est.

De factis gregis[recensere | fontem recensere]

Katzenjammer ex quattuor musicis q.s. Anne Marit Bergheim, Solveig Heilo, Turid Jørgensen et Marianne Sveen constat,[1] quae etiam quadrisona voce canere possunt.[2] Bergheim, Heilo et Jørgensen ab initio gregem effecerunt, quippe quae una apud Institutum Nordicum Scaenicum (Nordisk Institutt for Scene og Studio) ab anno 2003 ad 2005 studerent.[3] Marianne Sveen paulo post gregi se adiunxit. Mats Rybø, etiam alumnus NISS, gregi adest compositor, quamquam canendi modus a cantricibus ipsis excogitatur.

Anno 2008, Katzenjammer in certamine Urørt ('intactum'), quod consilio radiophoniae generalis Norvegicae (Norsk Rikskringkasting) singulis annis instituitur, interfuit et inter optimos greges numeratus, tertias enim tulit cantico A Bar in Amsterdam. Mense septembri eiusdem anni grex tirocinium posuit albo Le pop inscripto, quod propitiis auribus acceptum est. Deinde gregales Angliam, Germaniam, Hollandiam, CFA aliasque civitates lustraverunt. Editio retractata eiusdem albi insuper canticum continet Demon Kitty Rag inscriptum, quod primo singularium discographicum divulgatum erat die 7 Iunii 2009.

Mense Septembri 2011 secundum album A Kiss Before You Go inscriptum in medium prolatum est, cuius velut praesagium canticum I will dance (when I walk away) paulo antea singularium divulgatum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Visificum cantrices gregis introducens, quo etiam cantici A Bar in Amsterdam actio viva continetur.
  2. Ut in cantico Lady Marlene.
  3. Expositio gregis in pagina domestica NISS.