Karamba Diaby

E Vicipaedia
Wikidata Karamba Diaby
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 27 Novembris 1961; Marsassoum
Patria: Germania

Familia

Coniunx: unknown value
Proles: unknown value

Karamba Diaby (natus Marsassoum in vico Senegaliae die 27 Novembris 1961) est rerum politicarum peritus Germanicus factionis SPD.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam in Senegalia scholam frequentavit, annis 1982 - 1984 in Dakar biologiae et geologiae studebat, ut magister fieret. Tum Macky Sall, postea praeses Senegaliae, cognovit. Ab anno 1986 Salinis Saxonicis, tum ad Rem publicam democraticam Germanicam pertinenti chemiae studebat. Quod studium anno 1991 finivit. Anno 1996 doctor chemiae promotus est. Deinde Salinis Saxonicis pro hominibus diversis e gentibus ortis conciliandis operam dedit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Diaby uxorem duxit atque duos liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Diaby, qui ab anno 2008 sodalis Factionis Socialis Democraticae est, ab anno 2009 consiliarius urbis Salinarum Saxonicarum est. Anno 2013 primus homo in Africa natus legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et etiam anno 2017 electione mandatum Dietae Foederalis adeptus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Karamba Diaby spectant.