Kapingamarangi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Kapingamarangi est atollum et municipium in Pohnpeis, civitate Foederatarum Micronesiae Civitatum, australissimum civitatis, etiam Insularum Carolinarum, atque adeo omnis Micronesiae atollum vel insula. Patet ad australem Nukuoronis 300 km versus, et ad australem Pohnpeiorum, praecipuae civitatis insulae, 740 km versus.

Numerus habitantium anno 2007 fuit fere 500. Lingua est una ex linguis Polynesiis, et cultura Kapingamarangiensis itaque est una ex disiunctis Polynesiae Occidentalis culturis, quae extra Triangulum Polynesium sitae sunt.

Kapingamarangienses potissimum piscatui confidunt.

Atolli area, lacunam amplectens, est 74 km².

Insulani se "Kirinesi" appellant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!