Kano Jigoro

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Jigoro KANO 嘉納 治五郎
Kanō Jigorō
Curriculum vitae
Natus 28 Octobris 1860, Miaco in Iaponia
Obiit 4 Maii 1938 in itinere Iaponiam versus
Familia
res gestae Conditor artis Judo

Kanō Jigorō (Kanō est cognomen) Ziudonem seu luctum iudoicum condidit.

De Kano Iuvene[recensere | fontem recensere]

Qui natus est Miako urbe, in Iaponia die 28 Octobris 1860 ex familia Samurai equitum. decem annis post, mater eius obiit. Qua de causa familia iebat urbem Tocio, vitam agentes. Cum XV annis, Cano Zigoro frequentabat ludum linguis alienis. ab anno 1877 studebat Cano in universitate Tōkyō Daigaku, ubi cognovit Professorem Erwin von Bälz. Qui Canonem proposuit, Iawaram sive Ziu-Zitsum agere. Tunc iniebat studere hanc artem apud magistrem Ryuji Katagiri ubi discebat artes tenendi (katame waza) ac iactandi (nage waza). Postea studebat apud alios magistros: Fukuda Hachinosuke, qui autem postea obiit et Iso Masatomo. Ibi multa discebat ut a magistro Iso Masamoto ipse docens nominabatur. Cum magister autem a morbo vexatus sit discebat Cano apud Ikubo Kuwakichi Kito ludi

De Codocan[recensere | fontem recensere]

Anno 1881, Cano ipse condidit ludum parvum nomine Kodokan. Primo adiuvavit magister Ikubo, sed magistro a Canone vincto, Cano ipse magister Kito ludi nominabatur. Eo tempore, invenit Ziudonem artem, et in 1884 dicere potuit: "Inveni novam artem, quam appello Kodokan-Judo." Judo, Iaponice 柔道, significat via mittis. Haec ars facta est ex Jiu-Jitsu, sed ei non erant periculosae res, ut pugnare sine pericula possibilis sit. Codocane a multis ludis provocato, semper fere vinxerunt Ziudoca, vel Judoka, (quod significat: Homo qui agit Ziudonem) , et Codocan ludus notus factus est. 1918. Gunji Koizumi docebat Judonem primus extra Iaponia, in Britannia. 1930. I certamen nationalis artis Judo erat in Iaponia. 1938. Cano Jigoro itinere ab Europa ad Iaponiam obiit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kano Jigoro spectant.