Cangasala

E Vicipaedia
(Redirectum de Kangasala)
Ecclesia Cangasalae.
Situs oppidi.

Cangasala[1] est oppidum Finnicum 30 500 fere incolarum[2] in Finnia Occidentali situm.

Guttae sanguinis in insigne oppidi eo fiunt, quod narratur in pariete ecclesiae oppidi olim lapis fuisse, ex quo sanguis manaret. [3]

Vicina Cangasalae sunt Aquae Equinae, Flumen Album, Kuhmoinen, Lembois, Padasioki, Palkane atque Tammerforsia, numero incolarum 207 000 urbs tertia maxima Finniae.

Imagines[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. helsinki.fi ubi dicitur "(...) Johannes Enckel. | primum Corporalis, deinde Adj. Min: | in Cangasala | hinc | Sacellanus ‹in Cangasala (...)".
  2. Februario anno 2015
  3. https://web.archive.org/web/20170316143506/http://www.kangasala.fi/kunta_ja_hallinto/viestinta/vaakuna_ja_logo/ (Finnice)