Kanaloa kahoolawensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Kanaloa kahoolawensis
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Fabales
Familia: Fabaceae
Subfamilia: Mimosoideae
Tribus: Mimoseae
Genus: Kanaloa
Lorence & K.R.Wood[1]
Species: K. kahoolawensis
Binomen
Kanaloa kahoolawensis
Lorence & K.R.Wood

Kanaloa kahoolawensis (Havaiane: ka palupalu o Kanaloa 'mollitia Kanaloae') est species plantarum florentium familiae Fabacearum, in Havaiis endemica. Ea est sola generis monotypici Kanaloae planta, cuius nomen Kanaloam deum Havaiorum antiquorum celebrat.

Kanaloa kahoolawensis anno 1992 a botanistis Ken R. Wood et Stephano Perlman, investigatoribus Tropici Reipublicae Horti Botanici (Anglice: National Tropical Botanical Garden), reperta est, in Kahoʻolave, in parva insula quae olim ut locus bombardis infestatus? (Anglice: bombing range) adhibebatur. Qui duo specimina in agresti reppererunt situ, ambabus plantis in conformatione geologica sea stack? appellata ante litus regionis ʻAleʻale crescentibus.[2] Fortasse huius speciei distributio alias Insulas Havaianas olim comprehenderet, nam inventum est pollen fossilizatum ex plantis eiusdem generis in exemplis nuclearibus (core samples) ex foraminibus consessis (sinkholes) in Planitie ʻEva Insulae Oʻahus,[3] in Insula Mauis, et in Caverna Makauvahis Insulae Kauaiorum extractis.[4] Num grana pollinis in his exemplis ad Kanaloam kahoolawensem ipsam pertineant non cognoscitur. Cum Kahoʻolave quidem, et Maui aliaeque insulae tempore ante historiam (vide commentarium Maui Nui) geographice coniunctae essent, hoc omnino fieri potest quod attinet ad inventa Mauiensia; veri autem simile est Oʻahuensia reliqua pro alia exstinctaque specie esse, fortasse pro una ex maioribus Kanaloae kahoolawensis secundum biogeographiam terrestrium plantarum Havaiensium.[5][6][7]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kanaloam spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Kanaloam apud Vicispecies.
  1. "Kanaloa Lorence & K. R. Wood". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture. 1999-03-05 
  2. Bornhorst, Heidi Leianuenue (2005). Growing Native Hawaiian Plants: A How-to Guide for the Gardener (2 ed.). Bess Press. p. 53. ISBN 9781573062077 .
  3. TenBruggencate, Jan (2007-08-07). "Oahu sinkholes yield extinct birds". Honolulu Advertiser .
  4. Ernst, Cheryl (January 2002). "Discovering Kauaʻi’s Real 'Lost World'". Malamalama (University of Hawaii) 27 (1) .
  5. "Kanaloa" (PDF). State of Hawaiʻi .
  6. Athens, J. S.; Ward, J. V. & Wickler, S. (1992) Late Holocene lowland vegetation on Oʻahu, Hawaiʻi. New Zealand Journal of Archaeology 14:9–34.
  7. Helen F. James, et David A. Burney, "The diet and ecology of Hawaii's extinct flightless waterfowl: evidence from coprolites," Biol. J. Linn. Soc. (1997) 62(2): 279–297. HTML abstractum.