Kain

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Kain (-is, m.) est vampyrus, persona seriei ludorum computatralium Hereditas Kainis (Anglice: Legacy of Kain), a societate Eidos Interactive edita. Vivit in terra imaginaria Nosgoth appellata, et quamquam sanguinarius ambitiosusque, tamen heros seriei est. In prologo primi ludi narratur Kain humanus natus esse, sed post mortem in vampyrum transformatus esse a maligno mago Mortanio. Serie ludorum currente Kain ultionem petens longa itinera facit et, post facinora nonnulla multasque pugnas, dominus Nosgoth fit, ceteris vampyris a hostibus interfectis. Kaini terribilis ensis est Metens animarum (Anglice: Soul Reaver), qui eum paene invictum facit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]