Kahuna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Kahuna in cultura Havaiana est homo doctrinae peritus, Anglice "priest, sorcerer, magician, wizard, minister, expert in any profession" significans (Pukui & Elbert 1986). Liber Tales from the Night Rainbow quadraginta kahunae genera nominat, quorum plus viginti medicinam popularem faciunt; exempli gratia kahuna la'au lapa'au, qui medicinam herbarum facit, et kahuna haha, qui morbos agnoscit.

Verbi usus extra Havaios[recensere | fontem recensere]

Vocabuli usus extra Havaios ortus est in cultura lapsus in pellicula Gidget (1959) visa, in quo "Big Kahuna" (Magnus Kahuna), persona ab Cliff Robertson acta, gregem quorum labuntur ducit. Terminus tunc adhibitus est in pelliculis de conviviis litoris, sicut Beach Blanket Bingo, in qua "Big Kahuna" est qui optime labatur. Terminus postremo generali lapsus culturae receptus est. Duke Kahanamoku, Havaianus lapsus peritissimus, aliquando Big Kahuna ('magnus kahuna') appellatus est, sed ipse terminum repudiavit quoniam verae verbi significationis compertum habuit (Hall 2004). Etiam:

  • Kahuna est ludus tabularis Germanicus ab Reiner Knizia factus et Kosmos divulgatus.
  • In televisifica series Americana Magnum P.I., fertur kahuna nosci fulgore rubro in oculis.
  • Kahuna est maior piscis, usitate generis walleye vel bass, secundum piscatores super Erie Lacu annis 1970.
  • The Big Kahuna est "burger-joint" in pelliculis Pulp Fiction, ab Quintino Tarantino directa, et From Dusk Till Dawn, ab Roberto Rodriguez directa (cuius libellum Tarantino scripsit), et commemorata est in pellicula Death Proof, etiam ab Tarantino directa.
  • Kahuna Airlines est societas aeroplanarum in mythistoria Vineland (1990), ab Thoma Pynchon scripta.
  • Verbum kahunas (pluralis) Anglice facete 'testiculi' significat.
  • Verbum kahunas (pluralis) Anglice facete 'mammae grandes' significat.
  • Kahuna Surf Shops est negotium Orilliae in vico in Ontario in Canada.
  • Big Kahuna (Magnus Kahuna) est agnomen examinis apud Shaker Heights High School in Shaker Heights in Ohio.

Fontes[recensere | fontem recensere]