Iosephus Antonius Gonsali de Salas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iosephus Antonius Gonsali de Salas (Hispanice José Antonio González de Salas: 1588-1654) fuit eruditus Hispanus scriptorque Latinus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Doctissimus in linguis latina, graeca, hebraica, Josephus de Salas fuit aulicus necnon philosophus regis Philippi IV et amicus poetae Francisci de Quevedo.

In editionem suam librorum Satyricon Petronii, anno 1629 Francofurti productam, inseruit supplementa minora ad complendas lacunas destinata. Haec supplementa, re vera a se conscripta, ex editione quadam anteriori extracta esse falso praetendit. Translationem novam operis geographicae Pomponii Melae, anno 1644 productam, textum originalem esse falso praetendit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Petroni Arbitri ... Satiricon extrema editio ex musaeo D. Iosephi Antoni Gonsali de Salas, Francofurti, cura Wolfgangi Hofmanni, 1629 (vide etiam Supplementa Petroniana)
  • Nueva idea de la tragedia antigua, o Ilustracion ultima al libro singular De poetica de Aristoteles Stagirita, Matriti, Francisco Martinez, 1633
  • Compendio geographico i historico de el orbe antiguo i descripcion de el sitio de la tierra, escripta por Pomponio Mela Español antiguamente en la Republica Romana, i ahora con nueva y varia ilustracion restituido á la suia española, de la libreria de Don Iusepe Antonio Gonzalez de Salas, Matriti, Diego Diaz de la Carrera, 1644
  • Francisci de Quevedo El Parnasso español: poesias, que con adorno y censura illustradas y corregidas salen aora de la libreria de J.A. Gonzalez de Salas, Saragossae, 1649
  • De duplici viventium terra dissertatio paradoxica, Lugduni Batavorum, apud Elzevirios, 1650

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • José López Rueda, González de Salas, humanista barroco y editor de Quevedo. Madrid: Fundación Universitaria Española, 2003.