JoJo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
JoJo anno 2011

Ioanna Natalis Levesque, seu JoJo, nata in urbe Brattleboro Montis Viridis die 20 Decembris 1990, in Massachusetta educata, est cantrix actrixque Americana. Mater sua, cantrix ecclesiastica et purgatrix, dum filia annum quintum agit divortium a patre fecit: a quo anno Ioanna cum matre habitat. Primum televisifice visa est septem annos nata, cum apparuit in Gulielmi Cosby programmate nomine Kids Say the Darndest Things ('Parvuli Ridiculosissima Dicunt'). Postea in certaminibus eventibusque variis cecinit, priusquam successum primum habuit cum carmine "Leave (Get Out)" ('Apage te (Exi)') anno 2004, tredecim annos nata. Postea, in pelliculis bene acceptis Aquamarina (2006) apparuit, et, cum Robino Williams, RV (2006). Etiam hitum? habuit anno 2006 cum carmine Too Little Too Late 'Minimum Tardissimum'.

Est ex parte quarta Francogallica, quarta Hibernica, quarta Polonica, quarta autochthona. Cantores iam parvula diligebat Aretham Franklin, Whitney Houston, Ettam James, Ellam Fitzgerald et 'N Sync.