Jiroemon Kimura

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Jiroemon Kimura (Kyoti natus die 19 Aprilis 1897; mortuus in die 12 Iunii 2013) fuit vir Iaponicus qui a die 14 Aprilis 2011, Americano Gualterio Breuning obito, usque ad mortem veterrimus vir vivens fuit, cuius aetas pro certo scitur. A die 17 Decembris 2012, muliere Americana oriunda e Italia Dina Manfredini obita, erat veterrimus homo vivens, et a die 28 Decembris 2012, cum aetatem Christiani Mortensen superavit, fuit vir qui diuturniter vixit Praeterea Kimura fuit primus vir qui magis quam centum sedecim annos vixit et postremus vir vivens saeculo undevicensimo natus.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!