Iuvanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Forum Iuvani ex arce conspectum.

Iuvanum (saepe Juvanum scriptum, et semel Jobanos[1]) fuit urbs et municipium Romanum in Regione Italiae Aprutio. Hodie, cum reliqua superfuerint, locus archaeologicus est et in Communi Montis Nigri de Homine, in Provincia Teatina, comprehenditur.

Index

Historia[2][recensere]

Primitus inter Saeculum tertium et secundum a.C.n. moenia sacrum locum cingentia, fana duo atque theatrum a gente quadam Samnitium aedificata sunt, in arcem congregata. Fana Herculis cultui dicata videntur: nam simulacra Heraclis, qui Samnio valde honorabatur, Iuvani reperta sunt.

Basilicae reliqua.

Saeculo primo a.C.n, annis fere Belli socialis (91-88 a.C.n.), Iuvanum municipium Romanum creatum est: forum quasi centrum vicorum Samniticorum circa arcem conditorum aedificatum est. Basilica forum definit latere arci opposito, et tabernae forum circumcingunt.

Municipium quattuorviri regebantur.

Tempore Imperii Romani et Seviri Augustales aderant. Et inscriptio reperta est qua legimus Seviros duos sua pecunia Minervae statuam consecrasse.

Nomen Iuvanum alii a 'iuvenis', cum primo a iuvenibus incolis urbs habitata sit, alii a 'iuvare', ad memorandum fontem prope arcem situm et pristinos incolas iuvantem, alii autem a Samnitico quodam verbo deductum esse putantur.

De theatro[recensere]

Theatrum parvum prope arcem situm est: quamvis fana arcis e cavea prospici nequeant, quod contra aliubi ad spectatorum animos in pietatem suscitandos evenire solet, tamen in theatro sacros ludos actos esse putatur. Theatri etiamdum sunt cavea scaenaque.

Pinacotheca[recensere]

Notae[recensere]

  1. Sic in Libro coloniarum, Saeculo quarto conscripto.
  2. De historia Iuvani (Italiane)

Homines praeclari[recensere]

Vide atiam[recensere]

Nexus externi[recensere]