Latinitas nondum censa

Iustinus Verlander

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Verlander prae initio ludi exercet

Iustinus Brooks Verlander (natus die 20 Februarii 1983) iaculator incipiens basipilae est in Major League Baseball qui pro Detroit Tigers ludit. Anno 2006 Tiro Anni Foederis Americani appellatus est. Die 12 Iunii, 2007, ludum sine ictibus hostilibus contra Milwaukee Brewers iecit. Ille ludus sine ictibus hostilibus in Area Comericae primus erat. Ludum alterum sine ictibus hostilibus contra Toronto Blue Jays die 7 Maii, 2011 iecit.