Iustinus Febronius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iustinus Febronius.

Iustinus Febronius, sive vulgo Ioannes Nicolaus ab Hontheim, natus die 27 Ianuarii 1711 Treveris et mortuus die 2 septembris 1790 in castello Montis Quintini in hodierna Belgica, erat episcopus Myriophytensis in partibus, suffraganeus episcopi Treverensis, historicus et theologus.

Studia fecit in universitatibus Treverorum et Lovanii.

Auctor est doctrinae cui nomen Febronianismus.

Epitaphia[recensere | fontem recensere]

Manent duae lapides sepulchrales cum epitaphiis. Primus in ecclesie Trevirensi super tumbam, alter in coenotapho in ecclesia Montis Quintini in Belgica.

In ecclesia Treverensi[recensere | fontem recensere]

IOANNES.NICOLAUS.AB.HONTHEIM.
EPISCOPUS.MYRIOPHITANUS.
SUFFRAGANEUS.TREVIRENSIS.
DOMINUS.IN.MONTQUINTIN.COUVREUX.ROUVROIS.DAMPICOURT.
POST.SEXAGENTA.ET.ULTRA.ANNORUM.LABORES.
REQUIEM.QUAESIVIT.ET.HIC.INVENIT.
NATUS.27.IANUARII.ANNO.MDCCI.
OBIIT.DIE.2.SEPTEMBRIS.MDCCXXXX.
TANDEM.LIBER.TANDEM.TUTUS.TANDEM.AETERNUS.
R.I.P.

In ecclesia Montis Quintini[recensere | fontem recensere]

HIC.
IN.CASTRO.OBIIT.
II. SEPTEMBR.ANN.MDCCXC.
IOANNES.NICOLAUS.AB.HONTEIM.
EPISCOPUS. MYRIOPHITANUS.
SUFFRAGANEUS.TREVIRENSIS.
DOMINUS.IN.MONTQUINTIN.
CONDOMINUS.IN.DAMPICOURT.
ET.
ROUVROIX.
TREVIRIS.XXVII.IAN.MDCCI.NATUS.
IBIDEM.BIDUO.POST.MORTEM.TUMULATUS.
IN.PROSPERIS.ET.ADVERSIS.
SEMPER.SIBI.PRAESENS.
AMICUS.CONSTANS.
PRUDENS.ET.
PIUS.
PATER.SUORUM.
PATER.PAUPERUM.
PATRUE.
AVE.ATQUE.VALE.
R[equiescas].I[n].P[ace].

Eius Nepos et heres Iohannes Iacobus de Hontheim, natus Treveris die 4 decembris 1741 mortuus in vico montis Quintini (Montquintin) die 3 Mai 1821, ponendum curavit.

Eius scripta[recensere | fontem recensere]

  • Historia Trevirensis diplomatica, Treveris, 1750, 3 volumina.
  • Prodromus Treveris, 1757, 2 volumina.
  • De statu Ecclesiae et legitima potestate Romani pontificis liber singularis, Francofurti, 1763. (Sub nomine Iustini Febronii)