Olomucium

E Vicipaedia
(Redirectum de Iuliomontium)
Salire ad: navigationem, quaerere
Olomucium
Columna Sanctissimae Trinitatis et curia municipalis
Columna Sanctissimae Trinitatis et curia municipalis
Vexillum Insigne
Vexillum Insigne


Situs
Situs Olomucii in Cechia (Re publica Bohemica)
Situs Olomucii in Cechia (Re publica Bohemica)
Res politicae
Praefectus Martinus Major
Res geographicae
Numerus incolarum 2014 101 657
Coordinata 49° 35′ 38″ Sept., 17° 15′ 03″ Ort.
Situs interretialis: www.olomouc.eu

Olomucium, vel Olomutium, Iuliomontium, Eburum[1] (Bohemice Olomouc ; Theodisce Olmütz), est sedes archiepiscopi Olomucensis, quondam caput marchionatus Moraviae, in Re Publica Bohemica siti.

Clarum alimentum huius urbis caseolus Olomucensis est. Maxima ecclesia Olomucii est Ecclesia cathedralis sancti Venceslai.

Historia[recensere | fontem recensere]

Olomucium erat usque ad bellum tricennalem caput marchionatus Moraviae.

Anno 1573 condita est a Societate Iesu Universitas Olomucensis, veterrima universitas Moraviae (in Cechia Universitas Pragensis veterior est). Post secundum bellum mundanum anno 1946 renovatum est studium Olomucense cum nomine Universitas Palackiana Olomucensis in honore Francisci Palacký, qui fuit praeclarus Bohemus Moravicus saeculi 19, rerum gestarum scriptor et politicus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)