Iudicium Novum

E Vicipaedia
Ioannes Crowe Ransom, iudex litterarius qui notionem iudicii novi excogitavit.

Iudicium Novum fuit motus formalis in theoria litterarum qui in litterarum critica Americana decennia media saeculi vicensimi dominabatur. Lectionem intimam pressit, praecipue poematum, ad inveniendam rationem per quam opus litterarium fungitur ut res aesthetica in se contenta et ad se relata. Motus ex The New Criticism ('Iudicium Novum'), libro Ioannis Crowe Ransom (1941) appellatur. Opera I. A. Richards, eruditi Anglici, praecipue eius Practical Criticism et The Meaning of Meaning ('Significatio significationis'), libri qui rationem empiricam scientificamque adfirmatam praebuerunt, rem magni momenti in progressu methodologiae Iudicii Novi fuerunt.[1] Etiam magni momenti fuerunt commentarii critici T. S. Eliot, sicut "Tradition and the Individual Talent" et "Hamlet and His Problems," in quibus Eliot notionem mutuam rationem aequam (Anglice objective correlative) proposuit. Suae sententiae aestimatae, sicut damnatio Miltoni et Shelley, favor poetarum metaphysicorum appellatorum, et iudicium poesin impersonalem esse debere, conformationem canonis Iudicii Novi magnopere moverunt.

Textus magni momenti[recensere | fontem recensere]

  • "Criticism, Inc" et "The Ontological Critic," commentarii Ioannis Crowe Ransom
  • "Miss Emily and the Bibliographer," commentarius Alani Tate
  • "The Intentional Fallacy" et "The Affective Fallacy," commentarii Wimsattiani et Beardsleyani
  • The Well-Wrought Urn: Studies in the Structure of Poetry, liber Brooksii
  • "Pure and Impure Poetry," commentarius Warrenii
  • Theory of Literature, liber Renati Wellek et Warrenii

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Steven Lynn, Texts and Contexts: Writing about Literature with Critical Theory (Addison-Wesley, 2001).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brooks, Cleanth. 1947. Criticism and Literary History: Marvell's Horation Ode. Sewanee Review 55:199–222.
  • Carton, Evan, et Gerald Graff. 1996. Poetry and Criticism (1940–1995). The Cambridge History of American Literature, 8. Ed. gen. Sacvan Bercovitch. Novi Eboraci et Cantabrigiae: Cambridge, University Press.
  • Davis, Garrick. 2008. Praising It New. Swallow.
  • Duvall, John N. 1992. Eliot's Modemism and Brook's New Criticism: Poetic and Religious Thinking. The Mississippi Quarterly 46:23–38.
  • Graff Gerald. 1987. Professing Literature. Sicagi et Londinii: University of Chicago Press.
  • Russo, John Paul. 1988. The Tranquilized Poem: The Crisis of New Criticism in the 1950s. Texas Studies in Literature and Language 30:198–227.
  • Searle, Leroy. 2005. New Criticism. In The Johns Hopkins Guide to Literary Theory, ed. 2a. Ed. Michael Groden, Martin Kreiswirth, et Imre Szeman. Baltimorae: The Johns Hopkins University Press.
  • Wellek, René. 1988. American Criticism, 1900–1950. A History of Modern Criticism, 1750–1950, 6. Portu Novo: Yale University Press.