Star Trek

Latinitas bona
E Vicipaedia
Eugenius Roddenberry, creator Star Trek, hic anno 1976 visus.

Star Trek (Anglice; scilicet "iter stellare") est series fictionis scientificae ab Eugenio Roddenberry creata quo anno 1966 cum serie televisiva Star Trek: The Original Series ("Iter Stellare: Series Primigenia") coepto est. Consistit series televisivae, pelliculae, libri, libri nubeculati, ludi electronici, etc, sed primum genus est series televisivae. Homines in navibus spatialibus per spatium iter faciunt, obvii gentibus extraterrestribus pacem ac concordiam ubique colentes.

Commenticium Itineris Stellaris universum multos planetas habitatos et multa hominum sentientium genera (maiore parte humaniforma) habet. Magni momenti sunt, praeter homines, Vulcanes, qui cum hominibus Foederationem Unitatem Planetarum condiderunt; perfidi Rihantes, ab hominibus saepe Romulani appellati; bellicosi Clingonae; versuti mercatores Ferengi; porro multi alii.

Nonnullae technologiae quae saepe in fabulis rerum futurarum inveniuntur in Itinere Stellare primum inductae sunt; in quibus est transportatrum (Anglice: transporter), quae machina res personasque dissolvit portat reformatque, et pistolium phasorium (Anglice: phaser), quod radios luminosos emittit, hostes actutum aut prosternens aut occidens. Cum spatia inter stellas maxima sint, naves interstellariae luce celeriores eunt, flexionem temporis spatiorumque (Anglice: warp) relativisticam efficiendo.

Nonnullis temporibus, controversiae recentiores in libellis inveniuntur, sicut energia nuclearis (Time and Again), pollutio rerum naturarum (Force of Nature), homophylophilia (The Outcast), et multa alia.

Series televisivae[recensere | fontem recensere]

Simulacrum USS Enterprise NCC-1701-A.
Neelix e Star Trek: Voyager ("Iter Stellare: Navigator"; 1995 - 2001.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

In Second Life[recensere | fontem recensere]

Clingona in nave spatiali USS Eclipse in Second Life.
Ferengi masculinum et Bajoran femininum.

In universo virtuali Second Life ("vita secunda"), nonnullae simulationes de Star Trek sunt ubi actio personalis adhibita est.

Nexus interni

Citationes notabiles[recensere | fontem recensere]

«Universum: ultima finis.

Haec sunt itinera navis stellarum coeptum nominantis.

Eius perpetuum mandatum insolitos mundos exquirere,

novam vitam et novas societates quaerere,

fortiter ire quo nemo ante iit.»

(praeambulum seriei "Iter Stellare: Nova Generatio")

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Taylor Harrison et al., Enterprise Zones: critical positions on Star Trek. Boulder Colorati: Westview, 1996. ISBN 0-8133-2899-3

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Star Trek spectant.
  • Memory Alpha, encyclopaedia de Star Trek (Anglice)

Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!