Star Trek

E Vicipaedia
(Redirectum de Iter Stellare)
Salire ad: navigationem, quaerere
Simulatus scaenae Star Trek.

Star Trek (Latine: Iter Stellare) est quilibet nonnullorum libellorum scaenographicorum atque pellicularum rerum futurarum, ab Eugenio Roddenberry fictarum. Hi libelli de fortunatis hominum futuris narrant. Homines navibus interstellaribus per spatium galaxicum iter faciunt, obvii gentibus extraterrestribus pacem ac concordiam ubique colentes.

Commenticium Itineris Stellaris universum multos planetas habitatos et multa hominum sentientium genera (maiore parte humaniforma) habet. Magni momenti sunt, praeter homines, Vulcanes, qui cum hominibus Foederationem Unitatem Planetarum condiderunt; perfidi Rihantes, ab hominibus saepe Romulani appellati; bellicosi Clingonae; versuti mercatores Ferengi; porro multi alii.

Nonnullae technologiae quae saepe in fabulis rerum futurarum inveniuntur in Itinere Stellare primum inductae sunt; in quibus est transportatrum (Anglice: transporter), quae machina res personasque dissolvit portat reformatque, et pistolium phasorium (Anglice: phaser), quod radios luminosos emittit, hostes actutum aut prosternens aut occidens. Cum spatia inter stellas maxima sint, naves interstellariae luce celeriores eunt, flexionem temporis spatiorumque (Anglice: warp) relativisticam efficiendo.

Nonnullis temporibus, controversiae recentiores in libellis inveniuntur, sicut energia nuclearis (Time and Again), pollutio rerum naturarum (Force of Nature), homophylophilia (The Outcast), et multa alia.

Index

Series televisificae [recensere]

Pelliculae [recensere]

In Second Life [recensere]

Clingona sedet imagine picta. Capta in nave siderali Eclipse in mundo virtuali a Second Life.

In universo ficto a Second Life, multae simulationes de Itinere Stellare sunt ubi actionem personae adhibetur.

Vide etiam [recensere]

Nexus externi [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Star Trek spectant.


cine-stipula Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!