Isidorus Thessalonicensis Metropolita

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber liturgicus Isidori

Isidorus Thessalonicensis Metropolita[1] (* inter annos 1380 et 1390 Thessalonicae; † die 27 Aprilis anno 1463 Romae) sive Isidorus Kioviensis[2] Graece Ἰσίδωρος τοῦ Κιέβου, fuit politicorum ecclesiasticorum peritus Graecus saeculo 15 et adiutor unionis ecclesiarum Florentiae.

Thessalonicae[recensere | fontem recensere]

Isidorus natus saeculi 14 fine, urbs natalis sua iam sub regno Turcarum fuit (ab anno 1387 usque ad 1391, 1394–1402, postremo 1430–1912). Filius parentium Graecorum vel Bulgarorum educatus est in monasterio sancti Demetrii Constantinopoli. Anno 1434 ad Concilium Basiliense missus est ab Ioanne VIII imperatore Byzantino auxilium Papae in Turcas appetendi causa.

Moscuae[recensere | fontem recensere]

Anno 1437 Isidorus Metropolita Kioviae et totius Russiae factus est ab Iosepho II patriarcha Constantinopolitano, regnans ab anno 1326 non Kioviae, sed Moscuae. Cum Ioanne Imperatore, Basilio Bessarione et delegatione russica in partem Concilii Basiliensis venit anno 1438, sed cum fratris suis fidei russicis distractus est auxilii unionis ecclesiarum causa. Admiratio culturae theologiaeque Latinae Isidori non vagata est apud fideles Orthodoxos.

Papa Eugenius IV instituit Isidorum Legatum totius Russiae et Cardinalem Sancti Petri et Sancti Marcellini. Aquinci Isidorus evocationem ad ecclesiam russicam fecit, sed anno 1441, unionem ecclesiarum promulgatus in Cremlino[3], a magno duce Moscuensi Basilio II imperium ademptus est. Ultimus Metropolita Graecus fuit Ecclesiae Orthodoxae Russicae, deinde separatae a Constantinopoli. Isidoro in custodiam coniecto, anno 1443 Romam fugit. Papa Nicolaus V misit eum cum 200 militibus Legatum Constantinopolim, ubi anno 1452 in Sophiae aede rursus unionem ecclesiarum promulgavit.

Constantinopoli[recensere | fontem recensere]

Constantinopoli capta Romae a Papa Nicolao institutus Episcopum Dioecesis Sabinensis-Mandelensis. Papa Pius II eum etiam Ecclesiarum Catholicarum Orientalium Archiepiscopum Cypri instituit et Patriarcham Constantinopolitanum (nolite Patriarcham Isidoros saeculo 14 putare), sed Turcae Gennadium Scholarium instituerunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1]
  2. [2]
  3. [3]