Iscalis

E Vicipaedia

Ischalis seu potius Iscalis fuit urbs vel oppidum in Britannia meridioccidentali situm, a Ptolemaeo in Geographia denotatum, cuius locus hodie incertus manet. Antiquarii veteres eae urbi quae hodie Ilchester appellatur tribuerunt,[1] sed falso: huius urbis nomen Romanum, sicut ex inscriptionibus legimus, fuit Lindinis. Temporibus igitur recentioribus eruditi nonnulli nomen Iscalis attribuunt oppido Romano in collibus Mendippis posito, iuxta metallis unde plumbum extractum est, in agro vici hodierni Charterhouse-on-Mendip.[2] Sed inscriptiones ibi repertae aliud nomen praebent, "VEB ...", fortasse "Vebriacum".

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) p. 379; cf. Tabula Imperii Romani: Condate–Glevum–Londinium–Lutetia (Londinii: Oxford University Press, 1983. ISBN 0197260209)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Iscalis (?)" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) p. 379
  • "Charterhouse" in Tabula Imperii Romani: Condate–Glevum–Londinium–Lutetia (Londinii: Oxford University Press, 1983. ISBN 0197260209) p. 36