Isaac Bayley Balfour

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Isaac Bayley Balfour

Isaac Bayley Balfour (natus die 31 Martii 1853; mortuus die 30 Novembris 1922) vestigiis ingressus patris Ioannis Hutton Balfour, ipse fuit botanista Scoticus. Alumnus fuit universitatum Edinburgensis, Herbipolensis et Argentoratensis; scientiam botanicam professus est in universitatibus Glasguensi, Oxoniensi et (ab anno 1888 usque ad 1922) Edinburgensi. Eisdem annis curator Regii horti botanici Edinburgensis meruit.




David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!