Iosephus Paterno

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Iosephus Paterno
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Paterno: imago
Iosephus Paterno: imago
Nativitas: 21 Decembris 1926; Brooklynium
Obitus: 22 Ianuarii 2012; Collegium Civicum
Patria: Civitates Foederatae Americae

Memoria

Sepultura: Spring Creek Presbyterian Cemetery
Iosephus Paterno et alii

Iosephus Vincentius Paterno (natus in municipio Brooklyn Novi Eboraci die 21 Decembris 1926; mortuus in Collegio Civico (h. e. State College), Pennsilvaniae die 22 Ianuarii 2012) fuit exercitator harpasti Americani apud Universitatem Civicam Pennsilvaniensem (Anglice: Pennsylvania State University) atque studiorum classicorum benefactor liberalissimus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Paterno in burgo Brooklyn in urbe Novi Eboraci educatus est. Eruditus praecipue litteris Latine Graeceque legendis apud Scholam Praeparatoriam Brooklyniensem, quae a Societate Iesu servabatur, ad Universitatem Brunensem pervenit ut litteris institueretur humanioribus atque harpastum luderet. Diploma adeptus distinctusque lusione harpasti, Paterno exercitatorem harpasti suum, qui negotium ad turmam ducendam acceperat apud Universitatem Civicam Pennsilvaniensem, secutus est. Primum cogitabat annum solum ibi se mansurum esse, postquam? profecturus esset ut fieret iuris doctor.

Anno 1950, Paterno cum exercitatore priori ex Brunensi, ut ei pararet exercitandi auxilium harpasti, advenit. Anno 1966, is, qui fuerat prius capiti harpasti assistens, tunc ipse caput harpasti apud Civicam Pennsilvaniensem factus est, quod officium in diem praesentiam? possidet.

Cursus[recensere | fontem recensere]

Vir est Paterno valde qui valet ab fautoribus lusionum Americanarum agnosci. Magis quam omnes harpasti exercitores vicit ipse Paterno. Annos cum octogensimos duos habeat, ab eo tamen exercitatae saepissime vincunt turmae.

Studiorum classicorum benefactor[recensere | fontem recensere]

Paterno cum uxore plus quam milliones quattuor dollariorum partibus Universitatis Civicae Pennsilvaniensis donavit. Praecipue liberalis fuit Paterno in facultates studiorum historicorum atque classicorum. In memoriam prioris magistri Latinitatis sui, Reverendi Birmingham S.J., apud Scholam Praeparatoriam Brooklyniensem, praemia scholastica Paterno quotannis condonat excellentissimis classicorum studiorum discipulis.