Iosephus Damer

E Vicipaedia
Abbatia Milton sicut iussu Iosephi Damer restructa est

Iosephus, vulgo Joseph Damer (natus die 12 Martii 1718; mortuus 1798) fuit dives Anglicus, qui terras comitatus Dorcestriae possidens ibi villam rusticam nomine "Milton Abbey" (Abbatiam Milton) reconstrui iussit oppidumque Milton delere; oppidum novum Milton Abbas condidit. Architecti ad "abbatiam" aedificandam Gulielmus Chambers et Iacobus Wyatt operam dederunt; paradisum Lancelot Brown elaboravit. Iosephus Damer titulum baronis Milton anno 1753 adsumpsit, ducatum Dorcestriae anno 1782. Filios genuit tres, quorum Ioannes, anno 1743 natus, uxorem Annam Seymour Conway duxit sed mortem sibi intulit anno 1776; Georgius autem, anno 1746 natus, patri in ducatu successor, sine prole mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]