Iosephus Abad Santos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iosephus Abad Santos y Basco (natus urbe Sancti Ferdinandi die 19 Februarii 1886; interfectus apud Malabang die 2 Maii 1942) fuit iudex principalis, quintus ille, insularum Philippinarum. Anno 1942 locum tenuit praesidis Philippinarum.

Anno 1919 Iosephus Abad Santos particeps fuit Missionis ad Libertatem Philippinarum Suadendam. Eodem anno cum aliis initia Collegii Puellarum Philippinici praeparavit. Ab anno 1921 fuit causidicus generalis (Attorney General); a die 24 Decembris 1941 fuit iudex principalis (Chief Justice). Iaponensibus insulas debellantibus, Manuele Quezon ad Australiam et in Civitates Foederatas profugus, iussu huius Iosephus Abad Santos brevissimo spatio locum praesidis tenuit. A militibus Iaponensibus captus se submittere recusavit; supplicio ultimo dicatus ictu pyrobolico necatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ramon C. Aquino, Chief Justice José Abad Santos 1886-1942: A Biography. Urbe Quezon: Phoenix Publishing House, 1985

Nexus externi[recensere | fontem recensere]