Latinitas nondum censa

Iordanus de Saxonia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iordanus de Saxonia (natus anno circiter 1190 in oppido Dassel; mortuus 1237) fuit frater Dominicanus, praedicator celeber, et ab anno 1222 usque ad 1237 magister huius Ordinis, Dominico Oxomensi successor. In Ordine intravit quo tempore Parisiis studuit, a Reginaldo Aurelianensi suasus. Inter discipulos eius fuit Albertus Magnus. Auctor fuit operis primi de vita Dominici (qui anno 1234 canonizatus est) et de origine Dominicanorum. Anno 1233 epistulam encyclicam de morte Dominici et de officiis praedicatorum emisit, fratribus provinciae Lombardiae destinatam.

Anno 1825 iussu papae Leonis XII beatificatus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Fontes de vita Iordani[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum
  • Berthold Althaner, Die Briefe Jordans von Sachsen, des zweiten Dominikanergenerals (1222-1237). Texte und Untersuchungen, zugleich ein Beitrag zur Geschichte der Frommigkeit im 13. Jahrhundert. Lipsiae, 1925
  • J. J. Berthier, ed., Beati Jordani de Saxonia Opera. Friburgi, 1891
  • Norbert Georges, interpr., Blessed Diana and Blessed Jordan: the story of a holy friendship. Somerset Ohii: Rosary Press, 1933 Textus (Anglice)
  • Paul-Bernard Hodel, ed., Beati Jordani de Saxonia sermones. Romae, 2005
  • Wolfram Hoyer, interpr., Jordan von Sachsen: Ordensmeister, Geschichtsschreiber, Beter; eine Textsammlung. Lipsiae, 2002
  • Elio Montanari, ed., Oratio ad beatum Dominicum b. Iordanis de Saxonia O.P.. Florentiae, 1991
  • Franco Morenzoni, ed., "Les sermons de Jourdain de Saxe, successeur de Saint Dominique" in Archivum Fratrum Praedicatorum vol. 66 (1996) pp. 201-244
  • Angelus Walz, ed., Beati Iordani de Saxonia Epistulae. Romae: Institutum Historicum Fratrum Praedicatorum, 1951
Biographica et critica
  • Marguerite Aron, Un animateur de la jeunesse au XIIIe siècle: vie, voyages du Bx Jourdain de Saxe, maître-ès-arts à Paris et général des frères prêcheurs de 1222 à 1237. Lutetiae, 1930
  • Antonin Danzas, Études sur les temps primitifs de l'Ordre de Saint Dominique: le bienheureux Jourdain de Saxe. Pictavii: Oudin, 1873-1877. 4 vols 1 2 3 4
  • Bernard Hodel, Edifier par la parole. La prédication de Jourdain de Saxe, maître de l’ordre des prêcheurs (1222-1237). Lutetiae, 2002
  • Heribert-Christian Scheeben, Beiträge zur Geschichte Jordans von Sachsen. Vechta, 1938
Aliae encyclopaediae