Ioannes de Hieber

E Vicipaedia

Ioannes de (Johann von) Hieber (natus 25 Iunii 1862 in Virtembergiae oppido Lorch, mortuus 7 Novembris 1951 in oppido Uhingen (eadem in regione) vir publicus Germaniae et sodalis primo Factionis Theodiscae, deinde DDP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius agricola fuit. Postquam maturitatem adeptus est, Ioannes Hieber ab anno 1880 ad 1885 Tubingae iurisprudentiae et philosophiae studebat atque doctor promotus est. Deinde vicarius et ab anno 1890 in oppido Tuttlingen pastor Lutheranus fuit. Ab anno 1892 professor gymnasii Stuttgardiae docuit et ab anno 1910 director magistratus scholarum superioris Virtembergiae factus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Hieber 1890 uxorem duxit, ex qua tres filios et tres filias habuit. E filiis duo inter primum bellum mundanum ceciderunt.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Hieber ab anno 1895 sodalis Factionis Theodiscae fuit, quae pars Virtembergiae factionis Nationalis Liberalis erat. Ab anno 1898 ad 1910 legatus Dietae Imperii Germanici fuit. Ab anno 1900 ad 1910 atque ab 1912 ad 1932 etiam legatus senatus terrae Virtembergiae fuit. Hieber monarchiae favebat et inter primum bellum mundanum consilia regentium acriter adiuvit, quod Germaniae bellum inlatum esse credebat. Bello autem perdito anno 1919 sodalis factionis novae liberalis DDP factus est. Iam antequam monarchia in Virtembergia abolita est, de Hieber anno 1918 administer in consilio ministrorum ultimo Gulielmi II regis Virtembergiae fuit. Et 1 Novembris 1919 - 22 Iunii 1920 administer institutionis publicae praesidis primi Virtembergiae Gulielmi Bloß erat. Cuius successor praeses 23 Iunii 1924 electus est et ad 8 Aprilis 1924 regnavit. Deinde a magistratu se recessit, quod senatus terrae consilia sua de reformanda administratione non provaverat. Successor pro tempore Edmundus Rau electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Praesides Virtembergiae
Insigne Virtembergiae Rei Publicae Liberae
Insigne Virtembergiae Rei Publicae Liberae

Gulielmus Blos | Ioannes de Hieber | Edmundus Rau | Gulielmus Bazille | Eugenius Bolz | Gulielmus Murr | Christianus Mergenthaler (Praeses ministrorum)