Ioannes Shepherd-Barron

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ioannes Shepherd-Barron
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 23 Iunii 1925; Q207752
Obitus: 15 Maii 2010; Q160493
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Munus: Inventor

Memoria

Laurae: Q10762848

Ioannes Shepherd-Barron, vuglo plenius John Adrian Shepherd-Barron (natus 1925 in urbe Shillong (eo tempore Assamiae caput, hodie civitatis Meghalaya) in India; mortem obiit 2010 in urbe Inverness Scotiae) fuit artifex et inventor natione Britannicus.

Biographica[recensere | fontem recensere]

Post studia apud Edinburgenses et Cantabrigienses effecta, coepit ab anno 1960 laborare in societate commerciali cui nomen De La Rue Instruments.

Cum in hoc negotio operam navabat, excogitavit instrumentum novum automatum quod sine interruptione diu noctuque assignationes bancarias distribuere valebat. Prima huius generis machina Londinii, in septentrionali tribu urbana, in quadam procura bancae Barclay mense iunii 1967 ponitur.[1].

Revera ille dignus est qui vocetur pater et auctor machinarum automaticarum pecuniam distribuentium quibus nomen in usu est "bancomat".

Honores[recensere | fontem recensere]

Anno 2005 factus est eques in Ordine Imperii Britannici.

Nota[recensere | fontem recensere]