Ioannes Maria Le Pen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Maria Le Pen

Ioannes Maria Le Pen (natus in La Trinité-sur-Mer Mariculi die 20 Iunii 1928 natus) est politicus Francicus, conditor anno 1972 Aciei Nationalis, factionis nationalisticae, ad cuius praesidium anno 2011 succedit filia eius natu minima Marina Le Pen. Neptis eius (filia filiae Ioannae), nomine Marion Maréchal-Le Pen, anno 2012 iuvenissima ad Conventum Nationalem legata est.

Filius piscatoris Britonis, Ioannes Maria Le Pen est alumnus facultatis iuris Universitatis Parisiensis. Miles Francicus ad Indosinam Francicam anno 1954 missus est, ubi diurnarius ephemeridis militaris Caravelle meruit. Legatus est ad Conventum Nationalem pro circulo Sequana ab anno 1956 usque ad 1962 rursusque pro circulo urbis Lutetiae a 1986 ad 1988. Legatus est ad Parlamentum Europaeum a 1984 usque hodie. Quinquies candidatus est ad praesidis officium, annis 1974, 1988, 1995, 2002 et 2007. Anno 2002 secundus accedit, victore Iacobo Chirac, tertio Leonillo Jospin.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Mariam Le Pen spectant.