Ioannes Leslie

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Leslie

Ioannes Leslie (natus die 29 Septembris 1527 in oppido Kingussie Invernessensis; mortuus die 31 Maii 1596 in Guirtenburg prope Bruxellas), alumnus Collegii Regalis Aberdonensis et universitatum Pictaviensis, Tolosanae et Parisiensis, fuit presbyter qui Mariae Stuartae gratia episcopus Catholicus Scoticus creatus est. Conspirationi contra reginam Elizabetham I interfuit et postquam comprehensus est e Scotia effugere potuit et Romae exsul vixit. Ibi anno 1578 Scotiae historiam edidit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • De titulo et iure serenissimae principis Mariae Scotorum Reginae, quo Regni Angliae successionem sibi juste vendicat, libellus

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!