Ioannes Kramskoj
E Vicipaedia
| Ioannes Kramskoj | |
|---|---|
| Иван Крамской | |
| Natus | 8 Iunii 1837 in urbe Ostrogožsk Russiae |
| Obiit | 5 Aprilis 1887 Petropoli |
Ioannes Nicolai filius Kramskoj (Russice Иван Николаевич Крамской, Ivan Nikolaevič Kramskoj; 8 Iunii 1837–5 Aprilis 1887) fuit pictor Russicus, unus e conditoribus Associationis exhibitionium artificiosarum vectantium (Russice Товарищество передвижных художественных выставок, Tovariščestvo peredvižnych chudozestvennych vystavok; cuius participantes Передвижники, Peredvižniki vocantur). Eius picturae clarissimae sunt Christus in deserto («Христос в пустыне», anno 1872 creata) et Ignota («Неизвестная», anno 1883). Praeterea, Kramskoj nonnullas imagines scriptorum, artificum et virorum publicorum pinxit.
Pictura Ignota, quam Ioannes Kramskoj anno 1883 creavit.
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Kramskoj spectant. |