Ioannes Ioachim Winckelmann

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Ioannes Ioachim Winckelmann
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Ioachim Winckelmann: imago
Ioannes Ioachim Winckelmann: imago
Ioannes Ioachim Winckelmann: subscriptio
Ioannes Ioachim Winckelmann: subscriptio
Nativitas: 9 Decembris 1717; Stendalia
Obitus: 8 Iunii 1768; Tergeste
Patria: Regnum Borussiae

Memoria

Sepultura: Trieste Cathedral
I. Winckelmann a Raphaele Mengs pictus anno 1755

Ioannes Ioachim Winckelmann, vulgo Johann Joachim Winckelmann (17171768), fuit archaeologus Germanicus et studiosus antiquitatis et historiae artis more Neoclassicismo.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ioannes humili loco natus est Stendaliae die 9 Decembris 1717 et primum theologiae operam dabat Salinarum Saxonicarum, postea Ihenam petivit, ut medicinae incumberet. Historiam autem artis Graecae, quam maxime amabat, ipse se docebat. Ab anno 1743 usque ad 1748, scholae Latinae vici Seehausen (Altmark)? praeerat. Anno 1748, bibliothecarius Henrici Comitis Bünau? (prope Dresdam) factus est. Inter hospites bibliothecae fuit et Cardinalis Secretarius Status nomine Albericus Archinto, qui Ioanni munus bibliothecarii Romae offerebat, ut illic studio de arte visuali frueretur. Die 17 Septembris 1754 Romam profectus est. Itineribus quattuor annos—1758, 1762, 1764, 1767Neapolim Pompeiiosque adibat res verbaque ad usum in scriptis collecturus.

Archinto mortuo anno 1758 Ioanni hospitium dabatur a cardinale Alexander Albani; eius villam ornavit cum Antonio Raphaele Mengs.

Anno 1763, scripsit tractatum de facultate et doctrina pulchrum in arte sentiendi (Theodisce: Abhandlung von den Fähigkeiten der Empfindung des Schönen in der Kunst, und dem Unterrichte in derselben. Tractatus cum fundamentum theoriae artis habetur tum tamquam clavis mentis Ioannis. [1] [2]

Anno ipso custos maximus antiquitatum Romae et scriptor Bibliotheca Vaticanae factus est a papa Clemente XIII.

Necatus est Tergestae in lecto cubiculari die 8 Iunii 1768.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Bernd-Ulrich Hergemöller, Mann für Mann (Hamburgi, 1998, pagina 742).
  2. Heinrich Detering, "Das offene Geheimnis." Zur literarischen Produktivität eines Tabus von Winckelmann bis zu Thomas Mann (Gotingae, 1994, paginae 39-77).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Ioachim Winckelmann spectant.


Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!