Ioannes Iacobus Alastair Graham

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ioannes Iacobus Alastair Graham (natus Ian James Alastair Graham 12 Novembris 1923[1]) est Mayanista Britannicus cuius explorationes ruinarum Maiensium per virgultis obsita Mexici, Guatemalae, Belizaeque loca in Corpore Inscriptionum Hieroglyphicarum Maiensium a Museo Peabody Universitatis Harvardianae divulgato instituere adiuvaverunt. Inter sua opera de rebus cognatis est biographia Alfredi Maudslay, Maiensis exploratoris Britannici decessorisque saeculi undevicensimi.

Vita et studia[recensere | fontem recensere]

Ioannes Graham natus est anno 1923 Campsea Ashe[2] in vico Suffolciae Comitatus Angliae Orientalis in Anglia.[3] Collegio Trinitatis Oxoniae anno 1942 matriculavit, physicae studens, sed anno insequente ab universitate discessit ut se in Classi Regia sacramento adigeret, quo reliquo Belli Orbis Terrarum II tempore meruit. Bello confecto, litteras in Collegio Trinitatis Dublini repetivit, ubi gradum baccalaureatum anno 1951 adsecutus est.[4]

Studiis academicis confectis, pecuniam ex Fundo Nuffield accepit ut modos artis operum reficiendarum disceret.[5] Anno autem 1964, Gordon R. Willey, professor anthropologiae in Universitate Harvardiana, eum in suum gregem exploratorium invitavit ut metator Seibal, in urbe Maiensi mereret. Sic coepit illius conectio cum Museo Peabody Cantabrigiae sito. Anno 1968, suum propositum quod deinde Corpus Inscriptionum Hieroglyphicarum Maiensium factum est instituit, quod omnes inscriptiones Maienses notas sub aegide musei proferre quaesivit. Graham director Corporis usque ad 2004 erat.[5]

Per longum fecundumque vitae curriculum, Graham praemiis honoribusque academicis decoratus est. Socius MacArthur anno 1981, et antea sodalis Societatis Signet factus est, societatis artibus litterisque dicatae, in Universitate Harvardiana constitutae.[6] Anno 2000, gradus honoris causa ex Universitate Dublinensis (L.L.D.) et Collegii Trinitatis (D.Litt.), anno 2004, praemium rerum gestarum vitalium Societatis Archaeologorum Americanorum accepit.[5]

Opera ex prelo prolata[recensere | fontem recensere]

  • Graham, Ian. 1967. Archaeological Exploration in El Peten, Guatemala.
  • Graham, Ian, ed. 1975–. Corpus of Maya hieroglyphic inscriptions. Cantabrigiae Massachusettae: Peabody Museum of Archaeology and Ethnology, Harvard University. 9 voll. usque ad praesens.
  • Graham, Ian. 2003. Alfred Maudslay and the Maya: A Biography. Norman: University of Oklahoma Press.
  • Graham, Ian. 2010. The Road to Ruins. University of New Mexico Press.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Formula:Cite LAF
  2. Litteris aliis, Campsey Ash.
  3. Dorfman et Slayman 1997:50.
  4. Dorfman et Slayman 1997:50–51.
  5. 5.0 5.1 5.2 http://oasis.lib.harvard.edu/oasis/deliver/~pea00018 Oasis in Bibliotheca Harvardiana,] apud oasis.lib.harvard.edu.
  6. The Signet Society Alumni Buzz (e-newsletter) 3(1), Martio 2011.

References[recensere | fontem recensere]

  • Brew, John Otis. 1966. People and Projects of the Peabody Museum: 1866–1966. Cantabrigiae, Massachusettae: Crimson Printing Company.
  • Dorfman, John, et Andrew L. Slayman. 1997. Maverick Mayanist. Archaeologia (Novi Eboraci: Archaeological Institute of America) 50(5): 50–60. ISSN 0003-8113. OCLC 86456041.
  • Museo Popol Vuh. Orden del Pop 2001. Urbs Guatemalae: Museo Popol Vuh, Universidad Francisco Marroquín.
  • Hunnewell, Susannah. 1994. Harvard Portrait: Ian Graham. Harvard Magazine (Nov/Dec):79.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]