Latinitas nondum censa

Ioannes I (dux Moscoviae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Bursa

Ioannes I Bursa, ipso vulgo Ivan I Kalita (Russice Иван I Калита; natus 1288, mortuus 31 Martii 1340), dux Moscoviae ab anno 1325, magnus dux Volodimiriae ab anno 1328; filius Danielis, ducis Moscoviae.

Ioannes monarcha crudus, dolosus, prudens et perseverans in adeptione destinorum suorum fuit. Auxilium Ordae Aureae (pro qua tributum ab populo colligebat) utens, incrementum potestatis Moscoviae maxime contribuit. Inimicos suos mulcavit. Vis eius expansa est in nonnullas terras Rutheniae euroborealis: in Tueriam, Pscoviam, Novogardiam, etc. Duci Ioanni "Kalita," h.e. "Bursa", cognomen adhaeret, quia ille pecuniam multam collegit, quam pro emptione terrarum aliorum ducatuum utebatur. Tempore regiminis monarchae illius Moscua, caput ducatus eius, facta est sedes metropolitae "totius Rutheniae." Quod eventum magni valoris fuit, magnae ideologicae et politicae potestatis ecclesiae Orthodoxae causa. Activitatis Ioannis Bursae gratia, structa sunt initia vis Moscoviae in politica et oeconomica.

Antecessor:
Georgius
Dux Moscoviae
1325–1340
Successor:
Simeon Superbus


Antecessor:
Alexander Tueriensis
Magnus dux Volodimiriae
1328–1340
Successor:
Simeon Superbus

Fons[recensere | fontem recensere]