Ioannes Gater

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Gater (a sinistra parte) et Philippus Harding in programmate televisifico Time Team anno 2007 agunt

Ioannes Gater, vulgo John Gater, est geophysicus archaeologicus Britannicus qui saepe in serie televisifica archaeologica Time Team videtur.

Apud Universitatem Bradfordiensem educatus est et anno 1979 Bacchelaureum Technologiae in scientiis archaeologicis suscepit. Quinque annos pro British Gas plc laboravit, et pro Antiquorum Monumentorum Laboratorio (apud Anglicam Haereditatem) et Bradford University Research.

Anno 1983 factus est membrum Institutionis Peritorum Archaeologorum. Mense Iunii 1986[1] cum Christophoro Gaffney Geophysical Surveys of Bradford condidit, quae est grex ad consultandum geophysicam in archaeologia. Hoc tempore est editor adsociatus pro Journal of Archaeological Prospection.

Die 21 Iulii 2006 Gater cum gradu Doctoris Scientiae ab Universitatem Bradfordiensem honoratus est ob "contributiones insignes ad artem Geophysicae Archaeologicae."[2] Christophorus Gaffney quoque cum gradu Doctoris in eadem caerimonia honoratus est.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. "Dr. John Gater". LinkedIn 
  2. "Honorary Doctorates for Chris Gaffney and John Gater"